- XOES vel XOIS
- XOES, vel XOISinsula et urbs Aegypti mter Sebennyticum et Pharnicum Nili ostia, Ptol.Incolae Xoitae. In Eusebiana Dynastiarum Aegyptiacarum recensione, apud Syncellum, p. 61. XIV. Dynastia Xoitarum Regum 76. qui regnârunt annos 184. alias 484. refertur inter Diospolitanos et Pastores; quasi omnes fuissent eiusdem temporis. Unde Marshamo verisimile est, regnum hoc ex calamitate a Pastoribus Aegypto illata, ortum habuisse, dum Aegyptiorum pars magna, Pastoribus campestria infestantibus, ἐν τοῖς βουκολίοις, in palustribus, locis desertis et inaccessis, salutem libertatemque quaesiverint, Atque hos fuisse τῆς ἄλλης Αἰγύπτου Reges, qui Manethoni apud Iosephum contra Apion. l. 1. Thebanis dicuntur auxilio fuisse, contra Pastores, eiusdem coniectura est. Vetustis enim illis saeculis, diversa Regna in diversis Aegypti partibus fuisse certum, nec Pastores, praeter Thebanos, omnibus ceteris Aegypti locis fuêre potiti. Vide Ioh. Marshalnum praefat. Canone Chronico Sec. 12. et supra voce Pastores, it. Tanitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.